5. Inter alia dicta hoc ipsīus fertur ēgregium. Amīcīs 15
enim culpantibus, quod nimium circā omnēs commūnis esset,[169]
respondit tālem sē imperātōrem esse prīvātīs, quālēs esse
sibi imperātōrēs prīvātus optāsset. Post ingentem igitur
glōriam bellī domīque quaesitam ē Perside rediēns apud
Seleuciam Isauriae prōfluviō ventris exstinctus est. Obiit 20
autem aetātis annō sexāgēsimō tertiō, mēnse nōnō, diē
quārtō, imperiī nōnō decimō, mēnse sextō, diē quīntō decimō.
Inter Dīvōs relātus est sōlusque omnium intrā urbem
sepultus est. Ossa conlāta in urnam auream in forō, quod