Plōtīnā, Trāiānī uxōre; nam eum Trāiānus, quamquam 5

cōnsōbrīnae suae fīlium, vīvus nōluerat adoptāre. Nātus

et ipse Ītalicae in Hispāniā. Quī Trāiānī glōriae invidēns

statim prōvinciās trēs relīquit, quās Trāiānus addiderat, et

dē Assyriā, Mesopotamiā, Armeniā revocāvit exercitūs ac

fīnem imperiī esse voluit Euphrātēn. Idem dē Dāciā facere 10

conātum amīcī dēterruērunt, nē multī cīvēs Rōmānī barbarīs

trāderentur, proptereā quia Trāiānus victā Dāciā ex tōtō

orbe Rōmānō īnfīnītās eō cōpiās hominum trānstulerat ad

agrōs et urbēs colendās. Dācia enim diūturnō bellō Decibalī