quārum flētū et dēprecātiōne superātus remōvit exercitum.
Atque hīc secundus post Tarquinium fuit quī dux contrā
patriam suam esset.
Slaughter of the Fabii, 477 B.C.
16. C. Fabiō et L. Virgīniō cōnsulibus trecentī nōbilēs
hominēs, quī ex Fabiā familiā erant, contrā Vēientēs bellum 15
sōlī suscēpērunt, prōmittentēs senātuī et populō per sē omne
certāmen implendum. Itaque profectī, omnēs nōbilēs et
quī singulī māgnōrum exercituum ducēs esse dēbērent, in
proeliō concidērunt. Ūnus omnīnō superfuit ex tantā familiā,