Aurelian Emperor, 270-275 A.D.
13. Post eum Aurēliānus suscēpit imperium, Dāciā Rīpēnsī
oriundus, vir in bellō potēns, animī tamen immodicī et ad
crūdēlitātem prōpēnsiōris. Is quoque Gothōs strēnuissimē 5
vīcit. Rōmānam diciōnem ad fīnēs prīstinōs variā bellōrum
fēlīcitāte revocāvit. Superāvit in Galliā Tetricum apud
Catalaunōs ipsō Tetricō prōdente exercitum suum, cūius
adsiduās sēditiōnēs ferre nōn poterat. Quīn etiam per litterās
occultās Aurēliānum ita fuerat dēprecātus ut inter 10
alia versū[182] Vergiliānō uterētur: ‘Ēripe mē hīs, invicte,