mātrimōnia nōbilia corrūpit, condiscipulīs[184] quoque, quī
eum in auditōriō vel levī fatīgātiōne taxāverant, perniciōsus 25
fuit. Ob quae omnibus hominibus invīsus nōn multō post
poenās dedit. Nam dē Perside victor exercitus rediēns,
cum Cārum Augustum fulmine, Numeriānum Caesarem īnsidiīs
perdidisset, Dioclētiānum imperātōrem creāvit, Dalmatiā
oriundum, virum obscūrissimē nātum, adeō ut ā 5
plerīsque scrībae fīlius, ā nōnnūllīs Ānullīnī senātōris lībertīnus
fuisse crēdātur.
20. Is prīma mīlitum cōntiōne iūrāvit Numeriānum nūllō