quī levibus proeliīs agrestēs domuit et pācem Galliae

refōrmāvit. 20

21. Per haec tempora etiam Carausius quī vīlissimē nātus

strēnuae mīlitiae ōrdine fāmam ēgregiam fuerat cōnsecūtus,

cum apud Bonōniam per trāctum Belgicae et Armoricī

pacandum mare accēpisset, quod Francī et Saxonēs īnfestābant.

Multīs barbarīs saepe captīs nec praedā integrā aut 25

prōvincialibus redditā aut imperātōribus missā cum suspiciō

esse coepisset cōnsultō ab eō admittī barbarōs, ut trānseuntēs

cum praedā exciperet atque hāc sē occasiōne dītāret,