Victōriā acerbē usus est; tōtam Aegyptum gravibus
prōscrīptiōnibus caedibusque foedāvit. Eā tamen occāsiōne
ōrdināvit prōvide multa et disposuit, quae ad nostram aetātem
manent.
24. Gālerius Māximiānus prīmum adversus Narseum proelium
īnsecundum habuit inter Callinīcum Carrāsque congressus, 5
cum incōnsultē magis quam ignavē dīmicāsset;
admodum enim parvā manū cum cōpiōsissimō hoste commīsit.
25. Pulsus igitur et ad Dioclētiānum profectus cum eī
in itinere occurrisset, tantā īnsolentiā ā Dioclētiānō fertur 10