etiam urbem occupāvērunt. Neque dēfendī quicquam nisi

Capitōlium potuit; quod cum diū obsēdissent et iam Rōmānī

famē labōrārent, acceptō aurō, nē Capitōlium obsidērent, 15

recessērunt. Sed ā Camillō, quī in vīcīnā cīvitāte

exsulābat, Gallīs[30] superventum est gravissimēque victī sunt.

Posteā tamen etiam secūtus eōs Camillus ita cecīdit ut et

aurum, quod hīs datum fuerat, et omnia quae cēperant

mīlitāria sīgna revocāret. Ita tertiō triumphāns urbem 20

ingressus est et appellātus secundus Rōmulus, quasi et ipse

patriae conditor.