conditum erat, numquam accīdit. Quīn etiam legiōnēs
nostrae ita et apud Caudium per Pontium Telesīnum et in
Hispāniā apud Numantiam et in Numidiā sub iūgum missae 25
sunt, ut nihil tamen fīnium trāderētur. Ea pācis condiciō
nōn penitus reprehendenda foret, sī foederis necessitātem
tum cum integrum fuit mutāre voluisset, sīcut a Rōmānīs
omnibus hīs bellīs, quae commemorāvī, factum est. Nam
et Samnītibus et Numantīnīs et Numidīs cōnfestim bella
inlāta sunt neque pāx rata fuit. Sed dum aemulum imperiī
verētur, intra Orientem residēns glōriae parum cōnsuluit.