petīvērunt ut redimī eōs captīvōs licēret quōs ex Āfrīs

Rōmānī tenēbant. Senātus iussit sine pretiō eōs darī quī

in pūblicā cūstōdiā essent; quī autem ā prīvātīs tenērentur

ut pretiō dominīs redditō Karthāginem redīrent atque id

pretium ex fiscō magis quam ā Karthāginiēnsibus solverētur. 5

28. Q. Lutātius A. Mānlius cōnsulēs creātī bellum Faliscīs

intulērunt, quae cīvitās Ītaliae opulenta quondam fuit.

Quod ambō cōnsulēs intrā sex diēs, quam vēnerant, trānsēgērunt

XV mīlibus hostium caesīs, cēterīs pāce concessā,

agrō tamen ex medietāte sublātō. 10