12. Annō quārtō postquam ad Ītaliam Hannibal vēnit,
M. Claudius Mārcellus cōnsul apud Nōlam, cīvitātem Campāniae,
contrā Hannibalem bene pūgnāvit. Hannibal multās
cīvitātēs Rōmānōrum per Āpūliam, Calābriam, Bruttiōs occupāvit. 15
Quō tempore etiam rēx Macedoniae Philippus ad eum
lēgātōs mīsit, prōmittēns auxilia contrā Rōmānōs sub hāc
condiciōne, ut dēlētīs Rōmānīs ipse quoque contrā Graecōs
ab Hannibale auxilia acciperet. Captīs igitur lēgātīs Philippī
et rē cognitā Rōmānī in Macedoniam M. Valerium Laevīnum 20
īre iussērunt, in Sardiniam T. Mānlium Torquātum prōcōnsulem.