fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer mānsit; cāsū
enim magis erant quam virtūte dēceptī. Quō tempore etiam
ā cōnsule Mārcello Siciliae māgna pars capta est, quam 15
tenēre Āfrī coeperant, et nōbilissima urbs Syrācūsāna;
praeda ingēns Rōmam perlāta est. Laevīnus in Macedoniā
cum Philippō et multīs Graeciae populīs et rēge Asiae Attalō
amīcitiam fēcit, et ad Siciliam profectus Hannōnem quendam,
Āfrōrum ducem, apud Agrigentum cīvitātem cum ipsō 20
oppidō cēpit eumque Rōmam cum captīvīs nōbilissimīs mīsit.
XL cīvitātēs in dēditiōnem accēpit, XXVI expūgnāvit. Ita