Capture of Numantia, 133 B.C.
17. Q. Pompēius deinde cōnsul ā Numantīnīs, quae Hispāniae
cīvitās fuit opulentissima, superātus[93] pācem ignōbilem
fēcit. Post eum C. Hostīlius Mancīnus cōnsul iterum cum
Numantīnīs pācem fēcit īnfāmem, quam populus et senātus
iussit īnfringī atque ipsum Mancīnum hostibus trādī, ut in 20
illō, quem auctōrem foederis habēbant, iniūriam solūtī
foederis[94] vindicārent. Post tantam igitur ignōminiam, quā
ā Numantīnīs bis Rōmānī exercitūs fuerant subiugātī, P.
Scīpiō Āfricānus secundō cōnsul factus et ad Numantiam