III.
Annis sex erat in servitute
Escis hominum (nempe gentilium) non vescens
Ideo Vocatus Cathraige
Quia quatuor familiis inserviebat.
IV.
Dixit Victor angelus servo
Milconis: ut trans mare se conferret
Pedem imposuit supra petram
Ibique: exinde manent impressa ejus vestigia.
V.
Profectus est trans Alpes omnes,
Trajecto mari; (quæ fuit felix expeditio)
Et apud Germanum remansit
In Australi parte Latii.
VI.
In insulis maris Tyrrheni
Mansit: uti memoro
Legit canonus apud Germanum
Sicut testantur historiæ.
VII.
In Hiberniam venit
Admonitus angelorum apparitionibus
Sæpius in visionibus videbat
Se debere denuo eo redire.