Figura Octogesimasexta.
Horizontalis projectio columnæ.
Postquam sigillatim descripsimus mutulum, stylobatam, columnam & coronicem, omnia ista conjungere placuit: ita clariùs apparebit quomodo disponere oporteat delineationes geometricas, ut ex iis eruantur projectiones horizontales.
Linea plani est CD, perpendicularis CI. In A est elevatio geometrica longitudinis columnæ, (supponimus columnam delineari veluti jacentem humi.) In B ejus vestigium geometricum, cum divisionibus latitudinis in lineâ ER. Puncta longitudinis transferentur in lineam plani CG, puncta altitudinis EC transferentur in CF, ducendo rectas ex divisionibus CG ad punctum distantiæ, ex divisionibus CF ad punctum oculi. Per sectiones verò visualis CO erigentur perpendicula, & complebitur elevatio H, ex quâ eruetur columna nitida L.
Si super vestigio M formare placeat aliam columnam, ejus latitudines accipiendæ sunt ex columna B; ac sectio projicienda est in N, ut ex hac tamquam ex elevatione eruatur columna P. Si aliam columnam in angulo addere libitum fuerit, ope sectionum HN facilè illam complebis.
The Eighty-sixth Figure.
A Column in horizontal Perspective.
After the separate Description of a Corbel, Pedestal, Column, and Cornice; I have here conjoin’d them all, that you might the better perceive how to dispose Geometrical Elevations for the Business of horizontal Perspective.