Fig. xcv.
Figura Nonages. quinta.
Aliæ præparationes ad figuras nonagesimamoctavam & nonagesimamnonam.
Ex hac figura in quatuor partes divisa, disces ex uno intuitu methodum qua sum auspicatus opticam delineationem templi Ludovisiani. Prima pars exhibet latus dextrum testudinis inter januam templi ac tholum. Secunda pars continet vestigium ejusdem testudinis, arcubus ac lunulis distinctæ. Tertia pars continet latus dextrum testudinis usque ad summitatem fenestrarum, unde incipit Architectura quam pingimus in fornice. Quarta pars est vestigium geometricum fornicis, cum prominentia quam habent arcus in summitate jam dicta fenestrarum. Fingimus autem eandem esse soliditatem, tum ædificii depicti, tum navis templi; solæ enim columnæ, quæ respondent pilis templi, prominent extra ædificium.
The Ninety-fifth Figure.
Other Preparations to the Ninety-eighth and Ninety-ninth Figures.