Ut Perspectivæ Tyronibus consulerem, qui fortasse non adeo facilè percipient duodecim primas figurarum explicationes, totidem novas explicationes hic addo.
For the greater Help to Beginners, and those who are less conversant in the Art of Perspective, I here subjoin a farther Explanation of the first twelve Figures of this Book.
FIGURA PRIMA.
Explicatio linearum plani, & horizontis, punctorum oculi, & distantiæ; de hoc ultimo pressiús.
Tres lineæ diversi inter se nominis, & muneris, item, & duo puncta præcipuè necessaria sunt, ut delineatio quælibet opticè reddi queat: prima vocatur linea plani, secunda horizontalis ubi est punctum oculi; de tertia loquar in elevationibus: alterum de duobus punctis assignatur oculo, & vulgò dicitur punctum oculi; alterum verò assignatur distantiæ, à qua nomen habet. Punctum oculi notissimum est, punctum verò distantiæ non ità; in hujus igitur explicatione morabor, & ut clariùs ostendam quid sit, & quomodo formandum sit, selegi descriptionem Ecclesiæ geometricè habitam, quam in tres partes divisi, in vestigium, sectionem, & interiorem faciem, in qua facie velit quis pingere, seu delineare aliquid opticè, ut elongetur ad mensuram aperturæ quadrati P, ut habes in vestigio, & ad mensuram profunditatis Q, quam habes in sectione.
Super faciem CCCC quam puta esse delineamentum, habes rationem, qua debes disponere supradicta puncta, & lineas. HI erit linea plani: NON erit linea horizontalis, quæ fieri solet distans à linea plani altitudine hominis, ut vides in B. Punctum oculi erit in O; punctum distantiæ erit in N, ex qua parte malueris. Hoc punctum N debet tantum abesse à puncto O, quantum tuo arbitratu tu vis procul esse ut videas profunditatem illius quadrati PQ, sicut vides in exemplo vestigii, & sectionis; ubi rem velut in suo statu naturali exhibeo; in iis enim tam abest N ab O, quam abest homo ab A ad DE, & homo B in sectione, ab FG, ubi est murus in quo pingendum, vel delineandum est.
Si ulteriùs curiosè descriptionem hanc consideres, videbis quam bene respondeat quadratum P in plano, & elevatio Q, ut naturalis status rei in sectione Perspectivæ positæ in facie CCCC, quæ est delineatio. Videbis enim visuales, quæ secant in plano spatium RS, ita pariter secare spatium TV in elevatione: & segmentum visualium XZ in sectione respondere YK in elevatione, quod demonstratione non caret.
FIRST FIGURE.
An Explanation of the Lines of the Plan and Horizon, and of the Points of Sight and Distance; but more especially of this last.