Fig. lxxiv.

Figura Septuages. quarta.

Sectio Scenarum Theatri.

Præter vestigium Theatri delineanda est sectio scenarum. Itaque si acceptis mensuris altitudinis, quam punctum A unde incipit tabulatum, ac punctum D poscenii, habent supra planum horizontale FV, fiant ex perpendiculo NV tum recta ADO ex qua innotescit declivitas tabulati, tum recta NO, quæ sit parallela ad FV & æqualis rectæ AO figuræ septuagesimætertiæ; punctum theatri in elevatione est O; in poscenio verò punctum theatri est Q. Si maxima scenarum altitudo sit EB, recta OE dat altitudinem omnium reliquarum. Vera tamen altitudo cujuslibet scenæ est illa quam habet linea major, ex minori autem dignoscitur quantum obliquitas cujusque scenæ apparenter minuat altitudinem extremæ illius lineæ. Porro excessus quo linea major superat minorem tum in summo tum in imo, diligenter notandus est, hinc enim pendet intelligentia figuræ septuagesimæquintæ. Punctum M quod est remotum ab N quantum in figura septuagesimatertia punctum F est remotum ab A, designat locum unde Theatrum spectari oporteat, ut ibidem notavimus.

In construendo tabulato solet servari hæc regula, ut altitudo puncti O sit æqualis altitudini oculi, & elevatio ex A usque ad D sit nona circiter vel decima pars ipsius longitudinis AD. Expediret autem ad scenas facilius movendas, pavimentum F esse profundius pavimento G, ut erecto corpore sub tabulato ambulari possit.

Seventy-fourth Figure.

The Section or Profile of Scenes for Theaters.