Brachia, et a medio pectore pellet avem.
Idem, ibid.
Certe statim apud me dixi: Si Machaon, si Chyron aut Æsculapius essem, libens huic rei subvenirem. Sed quid autem si manuum mearum opellam impenderem? Nonne remedio esse possem? Forte, at equidem expertus, et id quo saltem emendatior habeatur.
Quod si deficiant vires, audacia certe
Laus erit: in magnis et voluisse sat est.
Idem, lib. ij, ad Musam [Ad Augustum?].
Pauculas ergo annotationes adiecimus[549] quibuscum sub tuo nomine (quandoquidem[550] et literarum et literatorum amantissimus es) bonis ut aiunt avibus Pomponius ipse Mela iam tutius exeat. Vale.
Parrhisiis, vj no. decemb. MCCCCC vij.
Habes, ornatissime Philiberte, Pomponium ipsum Melam pluribus quibus scatebat mendis iam emendatum. Curavi siquidem accuratissimo (qui etiam primus apud Parisios græcis caracteribus lotissimas addidit manus) impressori dare. Eum diligentius, et quo politior ac absolutior in tuas primum, deinde cæterorum manus perveniat, recognoscere pauculaque in eum subannotare non ingratus volui. Tu nunc cum ipso per totum orbem, quemadmodum et Phiclus, qui super aristas eas non frangendo cucurrisse fertur, non tantum secure, sed confidenter ac præsentissime ire ac redire vales. Si tigres animalium pernicissimos comprehendere, catoblepam sine tui malo cernere; si dracones, feras, satyros, panes, silvanos; si Indos,