Tale piis qui dat cordibus esse bonum!

L. Nestoreos terris perstet victurus in annos,

Postque obitum cœli ditia regna petat.

CIVIS.

N

Philibertum Baboum, virum honestissimum, Godofredus Torinus Bituricus salutem plurima iubet impartitum.

Anno præterito, quo tempore Pii Pontificis Maximi Cosmographiam imprimendam curavi, Berosum Babilonicum in antiquitatibus regnorum bellissime recognoscere et impressoribus non immutare dare venerat in mentem; at, nescio quo animo meo se tunc agente, in aliud tempus, opera dedita, rem propemodum divinam facturus, differre decrevi, distulissem quidem et in longissimum, atque, ut proverbio memoratur, ad calendas græcas, nisi, ut ita dicam, Berosus ipse, et quod non parvi apud me est, eritque semper, amicorum plusculi, quotidie ad aurem meam cum precibus quodam modo simul innuentes, Myrsilum, de origine Turrenorum, Catonem, in fragmentis, Archilocum, Methastenem, Philonem, Xenophontem, de æquivocis, Sempronium, Fabium Pictorem, et Antoninum Pium, in fragmento itinerarii, coimprimendos efflagitanter desiderassent. Avarissimum est genus hominum, quod si librum (librum dico inventu rarum) trium aut quatuor versiculorum habeat (more formicarum Indiæ, necnon griforum, qui aurum penitus egestum cum summa pernicie attingentium custodire feruntur), continuo abstractum servat, cathenis et compedibus captivum et misellum prorsus incarcerat. Tale genus potius cum huiusmodi et formicis et grifis, quod et alii grifibus declinant, curiosam et avaram illam singularis alicuius sibi habendi cupiditatem exercere, quam cum hominibus inhumanitatem, quod et melius forte dixerim immunitatem, habere deberet. Non solum nobis nati sumus, debemur et amicis, debemur et patriæ. Igitur ne ardentis lucernæ clarissimum lumen opprimere velle videar, sub nomine tuo, Philiberte, civium Bituricorum ornatissime, gratiusculum reipublicæ factum opinor daturus Berosianam antiquitatem cum aliis authoribus nominatim præscriptis in apertum, et studium omnibus commune iam libentius emitto. Vale.

Parrhisiis, apud collegium Plesseiacum, 6 nonas maias 1510.

CIVIS.

O