V. Vera tibi dicam, nequeo non flere libenter,
Tam fuit egregio nobilis ingenio.
Annos nata decem, patris præcepta secuta,
Iam facilis vates carmen ab ore dabat.
M. Tu mihi naturæ miracula grandia narras!
V. Hisce nihil terris verius esse potest.
M. Qui sunt quos video stantes?
V. Ludus, locus, inde
Gestus, Honor, Virtus et genialis Amor.
M. Arma iacent urnam circum quamplurima fracta?