2. Sadismus. Haec paraesthesia sexualis et aliae perversitates ex excessu venereo deveniunt et impotentiam gignunt. Sadismus nomen habet a quodem libidinoso Gallico marchione de Sade, saeculo duodevicesimo vigente. Datur libido magna erga alium sexum sed cum crudelitate in objectum uriginis, quae crudelitas usque ad homicidium cum mutilatione frequenter extendit, vel saltem adesse debet humiliatio personae amatae.

Sadistae erant Nero et Tiberius; et exemplum infame erat Giles de Laval, qui A.D. 1440, supplicium capitis affectus est, post trucidationem Sadisticam fere 200 liberorum inter octo annos. Occisiones apud White Chapel Londini probabiliter Sadisticae fuerunt.

Sadista impotens est exceptis casibus in quibus crudelis vel saltem contumeliosus simul esse potest. Haec crudelitas gradus habet a Sadismo symbolico, in quo crudelitas simulatur, vel mere dramatica est, per contumeliam veram usque ad homicidium et anthropophagiam. Formae etiam bestiales et sodomiticae inveniuntur. Sadista nullo modo tanquam semper insanus considerari debet, species autem suae pessimae paranoicae sunt, et degeneratio neurotica frequens est in familiis Sadistarum.

Sadismus maris frequens est, sed Kraft-Ebing (Psycopathia Sexualis, Philadelphiae, 1893) tantum duos casus inter mulieres invenit. Fictiones antiquae de Lamiis et Marmolycibus ex actibus mulierum Sadisticarum ortae sunt.

Necrophilia, seu libido erga cadavera cum propensione ad mutilationem, species est Sadismi quae vulgo paranoica est.

3. Masochismus. Haec degeneratio nomen habet a fabularum scriptore Sacher-Masoch. Conditio est Sadismo contraria. Masochista uriginem habet magnam uti Sadista, et nulla datur potentia sexualis sine crudelitate vel humiliatione; crudelitas autem vel humiliatio in Masochistam ipsum vertenda est. Hic homicidium non intrat. Masochismus, natura sua passiva, vitium feminarum esse debet, sed solummodo [{339}] casus unus in muliere inventus est a Kraft-Ebing. Valde communis est inter mares.

Masochismus Larvatus est species hujus degenerationis in qua sordes physicae sordibus adduntur moralibus.

4. Masochismus Symbolicus seu Fetichismus. Fetichista potens est tantum praesente parte vestium, e. g., calccus mulieris, vel aliud objectum seu "Fetich," quodcumque sit. Aliquando mera imaginatio sufficit. Tonsores furtivi capillorum puellarum quandoque Fetichistae sunt, et in capillis longis virorum attractio sexualis quandoque est mulieribus. Virtus musicorum saepe in capillis Samsoniis est plus quam arte. Westermarck (History of Human Marriage. Neo-Eboraci. 1891) describit seditionem gravem mulierum in Madagascar quum Rex Radàma capillos longos militum tonderi jusserit. Relatio etiam est odores inter et passionem sexualem. Si nervi olfactorii catelli scindantur catellus nunquam canem femineam recognoscit. Meretrices gaudent odoramentis pungentibus, e.g., moscho.

5. Eviratio. Haec degeneratio gradus est Sodomiae. In gradu primo Sodomiae impotentia non necesse adest, in gradu autem secundo semper adest. In hoc secundo gradu homo Sodomiticus meretrix masculina evadit cum maribus, atque transformatio profunda et stabilis animi supervenit, ita ut mas se feminam esse in actu sexuali sentit. Hic est effeminatio usque ad statum criminalem pregrediens. Gradus initialis hujus status est amicitia inordinata inter duos pueros aut duas puellas.

In casibus firmatis evirationis, Sodomista agit tanquam pellex masculina aliis Sodomistis, aut in vestibus femineis ut uxor se gerit. Coloniae sunt Sodomistarum hujus generis in fere omne urbe magna; se invicem cognoscunt, societates, choreas publicas, et dialectum completam habent, praesertim Berolini, Lutetiae-Parisiorum, Neapolis et Washingtonii. Impotentes sunt ad copulam carnalem naturalem.