9. aestāte, [§ 501. 35].
10. How are the forms of sum translated when they precede the subject?
[LXII.] HIS LIFE ON THE FARM
Huius vīllae Dāvus, servus Mārcī, est vīlicus1 et cum Lesbiā uxōre omnia cūrat. Vīlicus et uxor in casā humilī, mediīs in agrīs sitā, habitant. Ā prīmā lūce ūsque ad vesperum sē2 gravibus labōribus exercent ut omnī rēs bene gerant.3 Plūrima enim sunt officia Dāvī et Lesbiae. Vīlicus servōs regit nē tardī sint4; mittit aliōs quī agrōs arent,4 aliōs quī hortōs inrigent,4 et opera in5 tōtum diem impōnit. Lesbia autem omnibus vestīmenta parat, cibum coquit, pānem facit.
CASA ROMANA
Nōn longē ab hōrum casā et in summō colle situm surgēbat domicilium ipsīus dominī dominaeque amplissimum. Ibi plūrīs annōs6 Pūblius cum mātre vītam fēlīcem agēbat; nam pater eius, Mārcus, in terrīs longinquīs gravia reī pūblicae bella gerēbat nec domum7 revertī poterat. Neque puerō quidem molestum est rūrī8 vīvere. Eum multae rēs dēlectant. Magnopere amat silvās, agrōs, equōs, bovēs, gallīnās, avīs, reliquaque animālia. Saepe plūrīs hōrās9 ad mare sedet quō9 melius fluctūs et nāvīs spectet. Nec omnīnō sine comitibus erat, quod Lȳdia, Dāvī fīlia, quae erat eiusdem aetātis, cum eō adhūc infante lūdēbat, inter quōs cum annīs amīcitia crēscēbat. Lȳdia nūllum alium ducem dēligēbat et Pūblius ab puellae latere rārō discēdēbat. Itaque sub clārō Italiae sōle Pūblius et Lȳdia, amīcī fidēlissimī, per campōs collīsque cotīdiē vagābantur. Modo in silvā fīnitimā lūdebant ubi Pūblius sagittīs10 celeribus avis dēiciēbat et Lȳdia corōnīs variōrum flōrum comās suās ōrnābat; modo aquam et cibum portābant ad Dāvum servōsque dēfessōs quī agrōs colēbant: modo in casā parvā aut hōrās lactās in lūdō cōnsūmēbant aut auxilium dabant Lesbiae, quae cibum virō et servīs parābat vel aliās rēs domesticās agēbat.
1. The vīlicus was a slave who acted as overseer of a farm. He directed the farming operations and the sale of the produce.
[2.] se, reflexive pron., object of exercent.
3. For the construction, see [§ 501. 40].