5. nihil moror, I care nothing for.

[LXVII.] PUBLIUS GOES TO ROME TO FINISH HIS EDUCATION

Iamque Pūblius, 1quīndecim annōs nātus, 2prīmīs litterārum elementīs cōnfectīs, Rōmam petere voluit ut scholās grammaticōrum et philosophōrum frequentāret. Et facillimē patrī3 suō, qui ipse philosophiae studiō tenēbātur, persuāsit. Itaque 4omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, pater fīliusque equīs animōsīs vectī5 ad magnam urbem profectī sunt. Eōs proficīscentīs Iūlia tōtaque familia vōtīs precibusque prōsecūtae sunt. Tum per loca6 plāna et collis silvīs vestītōs viam ingressī sunt ad Nōlam, quod oppidum eōs hospitiō modicō excēpit. Nōlae7 duās hōrās morātī sunt, quod sōl merīdiānus ārdēbat. Tum rēctā viā8 circiter vīgintī mīlia9 passuum9 Capuam,9 ad īnsignem Campāniae urbem, contendērunt. Eō10 multā nocte dēfessī pervēnērunt. 11Postrīdiē eius diēī, somnō et cibō recreātī, Capuā discessērunt et 13viam Appiam ingressī, quae Capuam tangit et ūsque ad urbem Rōmam dūcit, ante merīdiem Sinuessam pervēnērunt, quod oppidum tangit mare. Inde prīmā lūce proficīscentēs Formiās13 properāvērunt, ubi Cicerō, ōrātor clarissimus, quī forte apud vīllam suam erat, eōs benignē excēpit. Hinc 14itinere vīgintī quīnque mīlium passuum factō, Tarracīnam, oppidum in saxīs altissimīs situm, vīdērunt. Iamque nōn longē aberant palūdēs magnae, quae multa mīlia passuum undique patent. Per eās pedestris via est gravis et in nāve viātōrēs vehuntur. Itaque 15equīs relictīs Lentulus et Pūblius nāvem cōnscendērunt, et, ūnā nocte in trānsitū cōnsūmptā, Forum Appī vēnērunt. Tum brevī tempore Arīcia eōs excēpit. Hoc oppidum, in colle situm, ab urbe Romā sēdecim mīlia passuum abest. Inde dēclivis via ūsque ad latum campum dūcit ubi Rōma stat. Quem ad locum ubi Pūblius vēnit et Rōmam adhūc remōtam, maximam tōtīus orbis terrārum urbem, cōnspēxit, summā admīrātiōne et gaudiō adfectus est. Sine morā dēscendērunt, et, mediō intervāllō quam celerrimē superātō, urbem portā Capēnā ingressī sunt.

1. quīndecim, etc., cf. p. 210, l. 5, and [note].

2. prīmīs ... cōnfectīs, abl. abs. Cf. [§ 501. 28].

3. patrī, dat. with persuāsit.

4. omnibus ... comparātīs, cf. note 2.

5. vectī, perf. pass. part. of vehō.

6. What is there peculiar about the gender of this word?

7. Nōlae, locative case, [§ 501. 36].2.