BULLA

Pūblius iam tōtum annum Rōmae morābātur1 multaque urbis spectācula vīderat et multōs sibi2 amīcōs parāverat. Eī3 omnēs favēbant; 4dē eō omnēs bene spērāre poterant. Cotīdiē Pūblius scholas philosophōrum et grammaticōrum tantō studiō frequentābat 5ut aliīs clārum exemplum praebēret. Saepe erat cum patre in cūriā6; quae rēs effēcit 7ut summōs reī pūblicae virōs et audīret et vidēret. Ubi 8sēdecim annōs natus est, bullam9 auream et togam praetextam mōre Rōmānō dēposuit atque virīlem togam sūmpsit. Virīlis autem toga erat omnīnō alba, sed praetexta clāvum purpureum in margine habēbat. 10Dēpōnere togam praetextam et sūmere togam virīlem erat rēs grātissima puerō Rōmānō, quod posteā vir et cīvis Rōmānus habēbātur.

11Hīs rēbus gestīs Lentulus ad uxōrem suam hās litterās scrīpsit:

12“Mārcus Iūliae suae salūtem dīcit. Sī valēs, bene est; ego valeō. Accēpī tuās litterās. Hās nunc Rōmā per servum fidēlissimum mittō ut dē Pūbliō nostrō quam celerrimē sciās. Nam hodiē eī togam virīlem dedī. Ante lucem surrēxī13 et prīmum bullam auream dē collō eius remōvī. Hāc Laribus14 cōnsecrātā et sacrīs factīs, eum togā virīlī vestīvī. Interim plūrēs amīcī cum multitūdine optimōrum cīvium et honestōrum clientium pervēnerant 15quī Pūblium domō in forum dēdūcerent. Ibi in cīvitātem receptus est et nōmen, Pūblius Cornēlius Lentulus, apud cīvīs Rōmānōs ascrīptum est. Omnēs eī amīcissimī fuērunt et magna16 de eō praedīcunt. Sapientior enim aequālibus17 est et magnum ingenium habet. 18Cūrā ut valeās.”

1. morābātur, translate as if pluperfect.

2. sibi, for himself.

3. , why dat.?

4. dē ... poterant, in English, all regarded him as a very promising youth; but what does the Latin say?

5. ut ... praebēret, [§ 501. 43].

6. cūriā, a famous building near the Roman Forum.