17. aequālibus, [§ 501. 34].
18. Cūrā ut valeās, take good care of your health. How does the Latin express this idea?
[LXIX.] PUBLIUS JOINS CÆSAR’S ARMY IN GAUL
Pūblius iam adulēscēns postquam togam virīlem sūmpsit, aliīs rēbus studēre incēpit et praesertim ūsū1 armōrum sē2 dīligenter exercuit. Magis magisque amāvit illās artīs quae mīlitārem animum dēlectant. Iamque erant 3quī eī cursum mīlitārem praedīcerent. Nec sine causā, quod certē patris īsigne exemplum 4ita multum trahēbat. 5Paucīs ante annīs C. Iūlius Caesar, ducum Rōmānōrum maximus, cōnsul creātus erat et hōc tempore in Galliā bellum grave gerēbat. Atque in exercitū eius plūrēs adulēscentēs mīlitābant, apud quōs erat amīcus quīdam Pūblī. Ille Pūblium crēbrīs litterīs vehementer hortābātur 6ut iter in Galliam faceret. Neque Pūblius recūsāvit, et, multīs amīcīs ad portam urbis prōsequentibus, ad Caesaris castra profectus est. Quārtō diē postquam iter ingressus est, ad Alpīs, montīs altissimōs, pervēnit. Hīs summā difficultāte superātīs, tandem Gallōrum in fīnibus erat. Prīmō autem veritus est ut7 castrīs Rōmānīs adpropinquāre posset, quod Gallī, maximīs cōpiīs coāctīs, Rōmānōs obsidēbant et viās omnīs iam clauserant. Hīs rēbus commōtus Pūblius vestem Gallicam induit nē ā Gallīs caperētur, et ita per hostium cōpiās incolumis ad castra pervenīre potuit. Intrā mūnītiōnes acceptus, ā Caesare benignē exceptus est. Imperātor fortem adulēscentem amplissimīs verbīs laudāvit et eum 8tribūnum mīlītum creāvit.
1. Abl. of means.
2. sē, reflexive object of exercuit.
3. quī ... praedīcerent, [§ 501. 45].
4. ita multum trahēbat, had a great influence in that direction.
5. Paucīs ante annīs, a few years before; in Latin, before by a few years, ante being an adverb and annīs abl. of degree of difference.
6. ut ... faceret, [§ 501. 41].