4. ut ... darētur. Is this a clause of purpose or of result?

5. coniciendī, [§ 402].

6. comminus gladiīs pugnātum est, a hand-to-hand conflict was waged with swords.

7. multitūdine suōrum, by their numbers. suōrum is used as a noun. What is the literal translation of this expression?

8. Id imperātor. Id is the obj. and imperātor the subj. of animadvertisset.

9. labōrantibus. This participle agrees with iīs understood, the indir. obj. of daret; qui ... daret is a purpose clause, [§ 501. 40].

10. hostēs, subj. of potuērunt.

[LXXII.] PUBLIUS GOES TO GERMANY · ITS GREAT FORESTS AND STRANGE ANIMALS

Initā aestāte Caesar litterīs certior fīēbat et per explōrātōrēs cognōscēbat plūrīs cīvitātēs Galliae novīs rēbus studēre,1 et contrā populum Rōmānum coniūrāre1 obsidēsque 2inter sē dare,1 atque cum hīs Germānōs quōsdam quoque sēsē coniūnctūrōs esse.1 Hīs litterīs nūntiīsque commōtus Caesar cōnstituit quam celerrimē in Gallōs proficīscī,3 ut eōs inopīnantīs opprimeret, et Labiēnum lēgātum cum duābus legiōnibus peditum et duōbus mīlibus equitum in Germānōs mittere.3 4Itaque rē frūmentāriā comparātā castra mōvit. Ab utrōque5 rēs bene gesta est; nam Caesar tam celeriter in hostium fīnīs pervēnit ut spatium 6cōpiās cōgendī nōn darētur7; et Labiēnus dē Germānīs tam grave supplicium sūmpsit ut nēmō ex eā gente in reliquum tempus Gallīs auxilium dare audēret.7

Hoc iter in Germāniam Pūblius quoque fēcit et, 8cum ibi morārētur, multa mīrābilia vīdit. Praesertim vērō ingentem silvam mīrābātur, quae tantae magnitūdinis esse dīcēbātur 9ut nēmō eam trānsīre posset, nec quisquam scīret aut initium aut fīnem. Quā dē rē plūra cognōverat ā mīlite quōdam quī ōlim captus ā Germānīs multōs annōs ibi incoluit. Ille10 dē silvā dīcēns, “Īnfīnītae magnitūdinis est haec silva,” inquit; “nee quisquam est 11huius Germāniae 12quī initium eius sciat aut ad fīnem adierit. Nāscuntur illīc multa tālia animālium genera quālia reliquīs in locīs nōn inveniuntur. Sunt bovēs quī ūnum13 cornū habent; sunt etiam animālia quae appellantur alcēs. Hae nūllōs crūrum14 articulōs habent. Itaque, sī forte concidērunt, sēsē ērigere nūllō modō possunt. Arborēs habent prō15 cubīlibus; ad eās sē applicant atque ita reclīnātae quiētem capiunt. Tertium est genus eōrum quī ūrī appellantur. Hī sunt paulō minōrēs elephantīs.16 Magna vis eōrum est et magna vēlōcitās. Neque hominī neque ferae parcunt.17”