VINEA
Rōmānōrum autem oppugnātiō est haec.8 Prīmum turrēs aedificantur quibus mīlitēs in summum mūrum ēvādere possint9; vīneae10 fīunt quibus tēctī mīlitēs ad mūrum succēdant; pluteī11 parantur post quōs mīlitēs tormenta12 administrent; sunt quoque arietēs quī mūrum et portās discutiant. Hīs omnibus rēbus comparātīs, deinde 13agger ab eā parte ubi aditus est facillimus exstruitur et cum vīneīs ad ipsum oppidum agitur. Tum turris in aggere prōmovētur; arietibus quī sub vīneīs conlocātī erant mūrus et portae discutiuntur; ballistīs, catapultīs, reliquīsque tormentīs lapidēs et tēla in oppidum coniciuntur. Postrēmō cum iam turris et agger altitūdinem mūrī adaequant et arietēs moenia perfrēgērunt,14 signō datō mīlitēs inruunt et oppidum expugnant.
1. morātus. Is this part. active or passive in meaning?
2. Gallōs, subj. acc. of the infins. recūsāvisse and nōluisse. The indirect statement depends upon molestē ferēbat.
3. eīs, [§ 501. 15].
4. pedēs, [§ 501. 21].
5. tantum, adv. only.
6. cum ... esset, a clause of concession, [§ 501. 46].
7. ad oppugnandum, a gerund expressing purpose.
8. haec, as follows.