11. partem, subj. acc. of concidisse.
TURRES, ARIETES, VINEA
Postrīdiē eius diēī, hōc oppidō expugnātō, 12captīvōrum quī nōbilissimī sunt ad imperātōrem ante praetōrium13 addūcuntur. Ipse, lōrīcā aurātā et paludāmentō purpureō īnsignis, captīvōs per interpretem in hunc modum interrogat:14 Vōs quī estis15?
Interpres. Rogat imperātor quī sītis.
Captīvī. Fīliī rēgis sumus.
Interpres. Dīcunt sē fīliōs esse rēgis.
Imperātor. Cūr mihi tantās iniūriās intulistis?
Interpres. Rogat cūr sibi tantās iniūriās intuleritis.
Captīvī. Iniūriās eī nōn intulimus sed prō patriā bellum gessimus. Semper voluimus Rōmānīs esse amīcī, sed Rōmānī sine causā nōs domō patriāque expellere cōnātī sunt.