[LXXV.] CIVIL WAR BREAKS OUT BETWEEN CÆSAR AND POMPEY · THE BATTLE OF PHARSALIA
Nē cōnfectō1 quidem bellō Gallicō, 2bellum cīvīle inter Caesarem et Pompēium exortum est. Nam Pompēius, quī summum imperium petēbat, senātuī persuāserat ut Caesarem reī pūblicae hostem3 iūdicāret et exercitum eius dīmittī iubēret. Quibus cognitīs rēbus Caesar exercitum suum dīmittere recūsāvit, atque, hortātus mīlitēs ut ducem totiēns victōrem ab inimīcōrum iniūriīs dēfenderent, imperāvit ut sē Rōmam sequerentur. Summā cum alacritāte mīlitēs pāruērunt, et trānsitō Rubicōne4 initium bellī cīvīlis factum est.
Italiae urbēs quidem omnēs ferē 5rēbus Caesaris favēbant et eum benignē excēpērunt. Quā rē commōtus Pompēius ante Caesaris adventum Rōmā excessit et Brundisium6 pervēnit, inde 7paucīs post diēbus cum omnibus cōpiīs ad Ēpīrum mare trānsiit. Eum Caesar cum septem legiōnibus et quīngentīs equitibus secūtus est, et īnsignis inter Caesaris comitātum erat Pūblius.
Plūribus leviōribus proeliīs factīs, tandem cōpiae adversae ad Pharsālum8 in Thessaliā sitam castra posuērunt. Cum Pompeī exercitus esset bis tantus quantus Caesaris, tamen erant multī quī veterānās legiōnēs quae Gallōs et Germānōs superāverant vehementer timēbant. Quōs9 10ante proelium commissum Labiēnus11 lēgātus, quī ab Caesare nūper dēfēcerat, ita adlocūtus est: “12Nōlīte exīstimāre hunc esse exercitum veterānōrum mīlitum. Omnibus interfuī proeliīs13 neque temerē incognitam rem prōnūntiō. Perexigua pars illīus exercitūs quī Gallōs superāvit adhūc superest. Magna pars occīsa est, multī domum discessērunt, multī sunt relictī in Italiā. Hae cōpiae quās vidētis in 14citeriōre Galliā nūper cōnscrīptae sunt.” Haec15 cum dīxisset, iūrāvit sē nisi victōrem in castra nōn reversūrum esse. 16Hoc idem Pompēius et omnēs reliquī iūrāvērunt, et magnā spē et laetitiā, sīcut certam ad victōriam, cōpiae ē castrīs exiērunt.
Item Caesar, animō17 ad dīmicandum parātus, exercitum suum ēdūxit et septem cohortibus 18praesidiō castrīs relictīs cōpiās triplicī aciē īnstrūxit. Tum, mīlitibus studiō pugnae ārdentibus, tubā signum dedit. Mīlitēs prōcurrērunt et pīlīs missīs gladiōs strīnxērunt. Neque vērō virtūs hostibus dēfuit. Nam et tēla missa sustinuērunt et impetum gladiōrum excēpērunt et ōrdinēs cōnservāvērunt. Utrimque diū et ācriter pugnātum est nec quisquam pedem rettulit. Tum equitēs Pompēī aciem Caesaris circumīre cōnātī sunt. Quod19 ubi Caesar animadvertit, tertiam aciem,20 quae ad id tempus quiēta fuerat, prōcurrere iussit. Tum vērō integrōrum impetum21 dēfessī hostēs sustinēre nōn potuērunt et omnēs terga vertērunt. Sed Pompēius dē fortūnīs suīs dēspērāns sē in castra equō contulit, inde mox cum paucīs equitibus effūgit.
1. With nē ... quidem the emphatic word stands between the two.
2. The Civil War was caused by the jealousy and rivalry between Cæsar and Pompey. It resulted in the defeat and subsequent death of Pompey and the elevation of Cæsar to the lordship of the Roman world.
3. hostem, predicate accusative, [§ 501. 22].
4. The Rubicon was a small stream in northern Italy that marked the boundary of Cæsar’s province. By crossing it with an armed force Cæsar declared war upon Pompey and the existing government. Cæsar crossed the Rubicon early in the year 49 B.C.
5. rēbus Caesaris favēbant, favored Cæsar’s side. In what case is rēbus?