16. Hoc idem, obj. of iūrāvērunt.

17. animō, [§ 501. 30].

18. praesidiō castrīs, [§ 501. 17].

19. Quod, obj. of animadvertit.

20. aciem, subj. of prōcurrere.

21. impetum, obj. of sustinēre.

[LXXVI.] THE TRIUMPH OF CAESAR

SIGNIFER

Pompēiō amīcīsque eius superātīs atque omnibus hostibus ubīque victīs, Caesar imperātor Rōmam rediit et 1extrā moenia urbis in campō Mārtiō castra posuit. Tum vērō amplissimīs honōribus adfectus est. Dictātor creātus est, et eī triumphus ā senātū est dēcrētus. 2Quō diē de Gallīs triumphum ēgit, tanta multitūdō hominum in urbem undique cōnflūxit 3ut omnia loca essent cōnferta. Templa patēbant, ārae fūmābant, columnae sertīs ōrnātae erant. 4Cum vērō pompa urbem intrāret, quantus hominum fremitus ortus est! Prīmum per portam ingressī sunt senātus et magistrātūs. Secūtī sunt tībīcinēs, signiferī, peditēs laureā corōnātī canentēs: “Ecce Caesar nunc triumphat, quī subēgit Galliam,” et “Mīlle, mīlle, mīlle, mīlle Gallōs trucīdāvimus.” Multī praedam captārum urbium portābant, arma, omnia bellī īnstrūmenta. Secūtī sunt equitēs, animōsīs atque splendidissimē ōrnātīs equīs vectī, inter quōs Pūblius adulēscēns fortissimus habēbātur. Addūcēbantur taurī, arietēs, 5quī dīs immortālibus immolārentur. Ita longō agmine prōgrediēns exercitus 6sacrā viā per forum in Capitōlium perrēxit.