First learn the [special vocabulary], p. 286.
Magna est Italiae fāma, patriae Rōmānōrum, et clāra est Rōma, domina orbis terrārum.2 Tiberim,3 fluvium Rōmānum, quis nōn laudat et pulchrōs fluviō fīnitimōs agrōs? Altōs mūrōs, longa et dūra bella, clārās victōriās quis nōn laudat? Pulchra est terra Italia. Agrī bonī agricolīs praemia dant magna, et equī agricolārum cōpiam frūmentī ad oppida et vīcōs portant. In agrīs populī Rōmānī labōrant multī servī. Viae Italiae sunt longae et lātae. Fīnitima Italiae est īnsula Sicilia.
1. In this selection note especially the emphasis as shown by the order of the words.
2. orbis terrārum, of the world.
3. Tiberim, the Tiber, accusative case.
[96.] DIALOGUE
Marcus and Cornelius
LEGIONARIUS
C. Ubi est, Mārce, fīlius tuus? Estne in pulchrā terrā Italiā?
M. Nōn est, Cornēlī, in Italiā. Ad fluvium Rhēnum properat cum cōpiīs Rōmānīs quia est4 fāma Novī bellī cum Germānīs. Līber Germāniae populus Rōmānōs Nōn amat.
C. Estne fīlius tuus copiārum Rōmānārum lēgātus?
M. Lēgātus nōn est, sed est apud legiōnāriōs.
C. Quae5 arma portat6?
M. Scūtum magnum et lōrīcam dūram et galeam pulchram portat.
C. Quae tēla portat?
M. Gladium et pīlum longum portat.
C. Amatne lēgātus fīlium tuum?
M. Amat, et saepe fīliō meō praemia pulchra et praedam multam dat.
C. Ubi est terra Germānōrum?
M. Terra Germānōrum, Cornēlī est fīnitima Rhēnō, fluviō magnō et altō.