Ex senatus-consultis et plebiscitis scelera exercentur. Sen. 588.[136]

Nihil tam absurde dici potest quod non dicatur ab aliquo philosophorum. Divin.[137]

Quibusdam destinatis sententiis consecrati quæ non probant coguntur defendere. Cic.[138]

Ut omnium rerum sic litterarum quoque intemperantia laboramus. Senec.[139]

Id maxime quemque decet, quod est cujusque suum maxime.[140]

Hos natura modos primum dedit.[141] Georg.

Paucis opus est litteris ad bonam mentem.[142]

Si quando turpe non sit, tamen non est non turpe quum id a multitudine laudetur.

Mihi sic usus est, tibi ut opus est facto, fac.[143] Ter.

364