[144] The whole of this and of the following chapter is a paraphrase of Plato's Gorgias.

[145] Cf. Virgil, Aen. xii. 764.

[146] Cf. Plato, Gorgias, 468, 469; Alcibiades I. 134 c.

II.

Quos uides sedere celsos solii culmine reges
Purpura claros nitente saeptos tristibus armis
Ore toruo comminantes rabie cordis anhelos,
Detrahat si quis superbis uani tegmina cultus,
Iam uidebit intus artas dominos ferre catenas. 5
Hinc enim libido uersat auidis corda uenenis,
Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens
Maeror aut captos fatigat aut spes lubrica torquet
Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
Non facit quod optat ipse dominis pressus iniquis. 10

II.

The kings whom we behold
In highest glory placed,
And with rich purple graced,
Compassed with soldiers bold;
Whose countenance shows fierce threats,
Who with rash fury chide,
If any strip the pride
From their vainglorious feats;
He'll see them close oppressed
Within by galling chains
For filthy lust there reigns
And poisoneth their breast,
Wrath often them perplexeth
Raising their minds like waves,
Sorrow their power enslaves
And sliding hope them vexeth.
So many tyrants still
Dwelling in one poor heart,
Except they first depart
She cannot have her will.

III.

Videsne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia numquam sua sceleribus deesse supplicia. Rerum etenim quae geruntur illud propter quod unaquaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona. Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum ueluti praemium commune propositum. Atqui hoc a bonis non potest separari neque enim bonus ultra iure uocabitur qui careat bono; quare probos mores sua praemia non relinquunt. Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet. Neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. Quod si extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc uel alius quispiam uel ipse etiam qui contulisset auferre; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit, cum probus esse desierit. Postremo cum omne praemium idcirco appetatur quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? At cuius praemii? Omnium pulcherrimi maximique. Memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige: cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet. Sed qui beati sint deos esse conuenit. Est igitur praemium bonorum quod nullus. deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat. Nam cum bonum malumque item poenae atque praemium aduersa fronte dissideant, quae in boni praemio uidemus accedere eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium, ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi aestimare uelint, possuntne sibi supplicii expertes uideri quos omnium malorum extrema nequitia non affecit modo uerum etiam uehementer infecit? Vide autem ex aduersa parte bonorum, quae improbos poena comitetur. Omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti, cui consequens est ut omne quod sit id etiam bonum esse uideatur. Hoc igitur modo quidquid a bono deficit esse desistit; quo fit ut mali desinant esse quod fuerant, sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat. Quare uersi in malitiam humanam quoque amisere naturam. Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quos ab humana condicione deiecit, infra hominis meritum detrudat improbitas. Euenit igitur, ut quem transformatum uitiis uideas hominem aestimare non possis. Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor? Lupi similem dixeris. Ferox atque inquies linguam litigiis exercet? Cani comparabis. Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet? Vulpeculis exaequetur. Irae intemperans fremit? Leonis animum gestare credatur. Pauidus ac fugax non metuenda formidat? Ceruis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpit? Asinum uiuit. Leuis atque inconstans studia permutat? Nihil auibus differt. Foedis inmundisque libidinibus immergitur? Sordidae suis uoluptate detinetur. Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in diuinam condicionem transire non possit, uertatur in beluam.

III.