[74.2] ‘culture.’
[74.3] ingenuārum artium: ‘polite accomplishments.’
[74.4] spernō.
[74.5] abl. of material: H 470, 1 (415, III): M 610: A 244, d: G 396, and 3.
[74.6] quod . . . prōfuissent: ‘because (so he declared) it had been of little service to its teachers in the direction of (attaining) virtue.’ Cf. quod . . . iūdicāret, [l. 137], and see [p. 14, n. 1].
[Text-only version] [XXIV.] Lūcius Cornēlius Sulla
138-78 B.C.
Cornēlius Sulla cum parvulus ā nūtrīce ferrētur, mulier[7] obvia
“Salvē” inquit “puer tibi et reī pūblicae tuae fēlīx,” et statim
quaesīta[8] quae haec dīxisset, nōn potuit invenīrī.[9]
Hīc bellō Iugurthīnō[10] quaestor Mariī fuit. Quī[11] cum[12] ūsque
[5] ad quaestūrae comitia vītam libīdine, vīnō, lūdicrae[13] artis
amōre inquinātam perdūxisset,[12] C. Marius cōnsul molestē
tulisse trāditur, quod sibi gravissimum bellum gerentī tam dēlicātus
quaestor sorte[14] obvēnisset. Ēiusdem tamen, postquam in
Āfricam vēnit, virtūs[1] ēnituit. Bellō[2] Cimbricō, lēgātus
[10] cōnsulis[3] bonam operam nāvāvit. Cōnsul ipse deinde factus, pulsō
in exsilium Mariō, adversus Mithridātem[4] profectus est. Mithridātēs
enim, Ponticus rēx, vir bellō ācerrimus, virtūte eximius,
odiō in Rōmānōs nōn īnferior Hannibale,[5] occupātā Asiā necātīsque
in eā omnibus cīvibus Rōmānīs,[6] quōs quidem eādem diē
[15] atque hōrā per omnēs cīvitātēs interimī iusserat, Eurōpae quoque
Ītaliaeque imminēre vidēbātur. Ac prīmō Sulla illīus praefectōs
duōbus proeliīs[7] in Graeciā prōflīgāvit; dein trānsgressus in
Asiam Mithridātem ipsum fūdit; et oppressisset,[8] nisi ad bellum
cīvīle adversus Marium fēstīnāns quālemcumque[9] pācem compōnere
[20] māluisset.[8] Mithridātem tamen pecūniā[10] multāvit; Asiā[11]
aliīsque prōvinciīs,[11] quās occupāverat, dēcēdere paternīsque
fīnibus contentum esse coēgit.
Sulla propter mōtūs urbānōs[12] cum victōre exercitū Rōmam
properāvit; eōs, quī Mariō favēbant, omnēs superāvit. Nihil
[25] autem eā victōriā fuit crūdēlius. Sulla, urbem ingressus et dictātor[13]
B.C.
82. creātus, vel in eōs, quī sē sponte dēdiderant, iussit
animadvertī. Quattuor mīlia dēditōrum inermium cīvium
in Circō interficī iussit. Quis autem illōs potest computāre, quōs
in urbe passim, quisquis[14] voluit, occīdit, dōnec admonēret Fūfidius
[30] quīdam vīvere aliquōs dēbēre, ut[15] essent, quibus[15] imperāret.
Novō[1] et inaudītō exemplō tabulam prōscrīptiōnis[2] prōposuit,
quā nōmina eōrum, quī occīdendī essent, continēbantur; cumque
omnium orta esset indīgnātiō, postrīdiē plūra etiam adiēcit nōmina.
Ingēns caesōrum fuit multitūdō. Nec sōlum in[3] eōs saevīvit, quī
[35] armīs contrā sē dīmicāvissent, sed etiam quiētī animī cīvēs
propter pecūniae māgnitūdinem prōscrīptōrum numerō adiēcit.
Cīvis quīdam innoxius, cuī fundus in agrō Albānō erat, cum
legēns prōscrīptōrum nōmina sē quoque vidēret āscrīptum,
“Vae” inquit “miserō mihi[4]! mē fundus Albānus persequitur.”
[40] Neque[5] longē prōgressus ā quōdam, quī eum āgnōverat,
cōnfossus[6] est.
Dēpulsīs prōstrātīsque[7] inimīcōrum partibus Sulla Fēlīcem[8] sē
ēdictō appellāvit, cumque ēius uxor geminōs eōdem tunc partū
ēdidisset, puerum Faustum[8] puellamque Faustam[8] nōminārī voluit.
[45] Sed paucīs annīs post repente contrā omnium exspectātiōnem
B.C.
78. dictātūram dēposuit. Dīmissīs līctōribus diū in Forō cum
amīcīs deambulāvit. Stupēbat populus eum prīvātum vidēns,
cūius modo[9] tam formīdolōsa fuerat potestās; quodque nōn
minus mīrandum fuit, prīvātō eī nōn sōlum salūs, sed etiam dīgnitās
[50] cōnstitit,[10] quī cīvēs innumerōs occīderat. Ūnus adulēscēns
fuit, quī[11] audēret querī et recēdentem ūsque ad forēs domūs
maledictīs incessere. Atque ille, cūius īram potentissimī virī
māximaeque cīvitātēs nec effugere nec plācāre potuerant, ūnīus
adulēscentulī contumēliās patientī animō tulit, id tantum in[12]
[55] līmine iam dīcēns: “Hīc adulēscēns efficiet[1] nē quis[2] posthāc
tāle imperium dēpōnat.”