Tarquinius Superbus regnum sceleste occupavit. Tamen bello strenuus Latinos Sabinosque domuit. Urbem Gabios in potestatem redegit fraude Sexti filii. Is cum indigne ferret eam urbem a patre expugnari non posse, ad Gabinos se contulit, patris saevitiam in se conquerens. Benigne a Gabinis exceptus paulatim eorum benevolentiam consequitur, fictis blanditiis ita eos adliciens, ut apud omnes plurimum posset, et ad postremum dux belli eligeretur. Tum e suis unum ad patrem mittit sciscitatum quidnam se facere vellet. Pater nuntio filii nihil respondit, sed velut deliberabundus in hortum transiit ibique inambulans sequente nuntio altissima papaverum capita baculo decussit. Nuntius, fessus exspectando, rediit Gabios. Sextus, cognito silentio patris et facto, intellexit quid vellet pater. Primores civitatis interemit patrique urbem sine ulla dimicatione tradidit.

Postea rex Ardeam urbem obsidebat. Ibi cum in castris essent, Tarquinius Collatinus, sorore regis natus, forte cenabat apud Sextum Tarquinium cum iuvenibus regiis. Incidit de uxoribus mentio; cum suam unusquisque laudaret, placuit experiri. Itaque citatis equis Romam avolant; regias nurus in convivio et luxu deprehendunt. Pergunt inde Collatiam; Lucretiam, Collatini uxorem, inter ancillas lanae deditam inveniunt. Ea ergo ceteris praestare iudicatur. Paucis interiectis diebus Sextus Collatiam rediit et Lucretiae vim attulit. Illa postero die, advocatis patre et coniuge, rem exposuit et se cultro, quem sub veste abditum habebat, occidit. Conclamat vir paterque et in exitium regum coniurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt urbis portae et exsilium indictum.

In antiquis annalibus memoriae haec sunt prodita. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium quondam Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula: eos se velle venumdare. Tarquinius pretium percontatus est: mulier nimium atque immensum poposcit. Rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. Tum illa foculum cum igni apponit et tres libros ex novem deurit; et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. Sed Tarquinius id multo risit magis, dixitque anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tres alios libros exussit; atque id ipsum denuo placide rogat, ut tres reliquos eodem illo pretio emat. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit; eam constantiam confidentiamque non neglegendam intellegit: libros tres reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus. Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit. Libri tres in sacrario conditi Sibyllinique appellati. Ad eos, quasi ad oraculum, Quindecemviri adeunt, cum dii immortales publice consulendi sunt.

[As printed] [IX.] Iunius Brutus, Romanorum consul primus

Iunius Brutus, sorore Tarquinii Superbi natus, cum eandem fortunam timeret, in quam frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam ab avunculo erat occisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus est. Profectus Delphos cum Tarquinii filiis, quos pater ad Apollinem muneribus honorandum miserat, baculo sambuceo aurum inclusum dono tulit deo. Peractis deinde mandatis patris, iuvenes Apollinem consulunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus esset. Responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem osculatus esset. Tunc Brutus, velut si casu prolapsus cecidisset, terram osculatus est, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset.

Expulsis regibus duo consules creati sunt, Iunius Brutus et Tarquinius Collatinus Lucretiae maritus. At libertas modo parta per dolum et proditionem paene amissa est. Erant in iuventute Romana adulescentes aliquot, sodales adulescentium Tarquiniorum. Hi cum legatis, quos rex ad bona sua repetenda Romam miserat, de restituendis regibus conloquuntur, ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii adsumunt. Sermonem eorum ex servis unus excepit; rem ad consules detulit. Datae ad Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt. Proditores in vincula coniecti sunt, deinde damnati. Stabant ad palum deligati iuvenes nobilissimi; sed a ceteris liberi consulis omnium in se oculos avertebant. Consules in sedem processere suam, missique lictores nudatos virgis caedunt securique feriunt. Supplicii non spectator modo, sed et exactor erat Brutus. qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.

Tarquinius deinde bello aperto regnum reciperare conatus est. Equitibus praeerat Aruns, Tarquinii filius: rex ipse cum legionibus sequebatur. Obviam hosti consules eunt; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Aruns, ubi procul Brutum agnovit, inflammatus ira “Ille est vir” inquit “qui nos patria expulit; ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit.” Tum concitat calcaribus equum atque in ipsum consulem dirigit; Brutus avide se certamini offert. Adeo infestis animis concurrerunt, ut ambo hasta transfixi caderent; fugatus tamen proelio est Tarquinius. Alter consul Romam triumphans rediit. Bruti conlegae funus, quanto potuit apparatu, fecit. Brutum matronae, ut parentem, annum luxerunt.

[As printed] [X.] Mucius Scaevola

Cum Porsena Romam obsideret, Mucius, vir Romanae constantiae, senatum adiit et veniam transfugiendi petiit, necem regis repromittens. Accepta potestate cum in castra Porsenae venisset, ibi in confertissima turba prope tribunal constitit. Stipendium tunc forte militibus dabatur et scriba cum rege pari fere ornatu sedebat. Mucius, ignorans uter rex esset, illum pro rege occidit. Apprehensus et ad regem pertractus dextram accenso ad sacrificium foculo iniecit, velut manum puniens, quod in caede peccasset. Attonitus miraculo rex iuvenem amoveri ab altaribus iussit. Tum Mucius, quasi beneficium remunerans, ait trecentos adversus eum sui similes coniurasse. Qua re ille territus bellum acceptis obsidibus deposuit. Mucio prata trans Tiberim data, ab eo Mucia appellata. Statua quoque ei honoris gratia constituta est.

[As printed] [XI.] Fabii trecenti sex
479-477 B.C.