Duilius victor Romam reversus primus navalem triumphum egit. Nulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum possent. Itaque Duilio concessum est, ut per omnem vitam praelucente funali et praecinente tibicine a cena rediret.

Hannibal, dux classis Punicae, e navi quae iam capiebatur, in scapham saltu se demittens Romanorum manus effugit. Veritus autem, ne in patria classis amissae poenas daret, civium odium astutia avertit, nam ex illa infelici pugna priusquam cladis nuntius domum perveniret quendam ex amicis Carthaginem misit. Qui postquam curiam intravit, “Consulit” inquit “vos Hannibal, cum dux Romanorum magnis copiis maritimis instructis advenerit, num cum eo confligere debeat?” Acclamavit universus senatus non esse dubium quin confligi oporteret. Tum ille “Conflixit” inquit “et superatus est.” Ita non potuerunt factum damnare, quod ipsi fieri debuisse iudicaverant. Sic Hannibal victus crucis supplicium effugit: nam eo poenae genere dux re male gesta apud Poenos adficiebatur.

[As printed] [XVII.] Marcus Atilius Regulus

Marcus Regulus cum Poenos magna clade adfecisset, Hanno Carthaginiensis ad eum venit, quasi de pace acturus, re vera ut tempus extraheret, donec novae copiae ex Africa advenirent. Is ubi ad consulem accessit, exortus est militum clamor auditaque vox, idem huic faciendum esse, quod paucis ante annis Cornelio consuli a Poenis factum esset. Cornelius enim, velut in conloquium per fraudem evocatus, a Poenis comprehensus erat et in vincula coniectus. Iam Hanno timere incipiebat, sed periculum astuto responso avertit: “Hoc vero” inquit “si feceritis, nihilo eritis Afris meliores.” Consul tacere iussit eos, qui par pari referri volebant, et conveniens gravitati Romanae responsum dedit: “Isto te metu, Hanno, fides Romana liberat.” De pace, quia neque Poenus serio agebat et consul victoriam quam pacem malebat, non convenit.

Regulus deinde in Africam primus Romanorum ducum traiecit. Clypeam urbem et trecenta castella expugnavit, neque cum hominibus tantum, sed etiam cum monstris dimicavit. Nam cum ad flumen Bagradam castra haberet, anguis mira magnitudine exercitum Romanorum vexabat; multos milites ingenti ore corripuit; plures caudae verbere elisit; nonnullos ipso pestilentis halitus adflatu exanimavit. Neque is telorum ictu perforari poterat, durissima squamarum lorica omnia tela facile repellente. Confugiendum fuit ad machinas advectisque ballistis et catapultis, velut arx quaedam munita, deiciendus hostis fuit. Tandem saxorum pondere oppressus iacuit, sed cruore suo flumen corporisque pestifero adflatu vicina loca infecit Romanosque castra inde submovere coegit. Corium beluae, centum et viginti pedes longum, Romam misit Regulus.

Huic ob res bene gestas imperium in annum proximum prorogatum est. Quod ubi cognovit Regulus, scripsit senatui vilicum suum in agello, quem septem iugerum habebat, mortuum esse et servum, occasionem nactum, aufugisse ablato instrumento rustico ideoque petere se ut sibi successor in Africam mitteretur, ne, deserto agro, non esset unde uxor et liberi alerentur. Senatus, acceptis litteris, res quas Regulus amiserat publica pecunia redimi iussit, agellum colendum locavit, alimenta coniugi ac liberis praebuit. Regulus deinde multis proeliis Carthaginiensium opes contudit eosque pacem petere coegit. Quam cum Regulus nollet nisi durissimis condicionibus dare, a Lacedaemoniis illi auxilium petierunt.

Lacedaemonii Xanthippum, virum belli peritissimum, Carthaginiensibus miserunt, a quo Regulus victus est ultima pernicie: nam duo tantum milia hominum ex omni Romano exercitu refugerunt et Regulus ipse captus et in carcerem coniectus est. Inde Romam de permutandis captivis missus est dato iureiurando. ut, si non impetrasset, rediret ipse Carthaginem. Qui cum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit; sententiam ne diceret recusavit; quamdiu iureiurando hostium teneretur, se non esse senatorem. Iussus tamen sententiam dicere, negavit esse utile captivos Poenos reddi, illos enim adulescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute. Cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt, ipse, cum retineretur a propinquis et amicis, tamen Carthaginem rediit: neque vero tunc ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed iusiurandum conservandum putavit. Reversum Carthaginienses omni cruciatu necaverunt: palpebris enim resectis aliquamdiu in loco tenebricoso tenuerunt: deinde cum sol esset ardentissimus, repente eductum intueri caelum coegerunt; postremo in arcam ligneam, undique clavis praeacutis horrentem et tam angustam, ut erectus perpetuo manere cogeretur, incluserunt. Ita dum fessum corpus, quocumque inclinabat, stimulis ferreis confoditur, vigiliis et dolore continuo interemptus est. Hic fuit Atilii Reguli exitus, ipsa vita clarior et inlustrior.

[As printed] [XVIII.] Appius Claudius Pulcher

Appius Claudius, vir stultae temeritatis, consul adversus Poenos profectus priorum ducum consilia palam reprehendebat seque, quo die hostem vidisset, bellum confecturum esse iactitabat. Qui cum, antequam navale proelium committeret, auspicia haberet pullariusque ei nuntiasset, pullos non exire e cavea neque vesci, inridens iussit eos in aquam mergi, ut saltem biberent, quoniam esse nollent. Ea res cum, quasi iratis diis, milites ad omnia segniores timidioresque fecisset, commisso proelio magna clades a Romanis accepta est: octo eorum milia caesa sunt, viginti milia capta. Qua re Claudius postea a populo condemnatus est damnationisque ignominiam voluntaria morte praevenit. Ea res calamitati fuit etiam Claudiae, consulis sorori: quae a ludis publicis revertens, in conferta multitudine aegre procedente carpento, palam optavit ut frater suus Pulcher revivisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret. Ob vocem illam impiam Claudia quoque damnata gravisque ei dicta est multa.

[As printed] [XIX.] Quintus Fabius Maximus