TIBER STATUE
Paris
[Text-only version] [II.] Rōmulus, Rōmānōrum rēx prīmus
753-715 B.C.
Rōmulus[7] imāginem urbis magis quam urbem fēcerat; incolae
deerant.[8] Erat in[9] proximō lūcus[10]; hunc asȳlum fēcit. Et
statim eō mīra vīs[11] latrōnum pāstōrumque cōnfūgit. Cum[12] vērō
uxōrēs ipse[1] populusque nōn habērent, lēgātōs circā vīcīnās
[5] gentēs mīsit,[2] quī[3] societātem cōnūbiumque[4] novō populō
peterent.[3] Nūsquam benīgnē audīta lēgātiō est; lūdibrium etiam
additum[5]: “Cūr nōn fēminīs quoque asȳlum aperuistis? Id
enim compār foret[6] cōnūbium.” Rōmulus, aegritūdinem animī
dissimulāns, lūdōs parat; indīcī[7] deinde fīnitimīs spectāculum
[10] iubet. Multī convēnēre[8] studiō etiam[9] videndae novae urbis,
māximē Sabīnī cum līberīs et coniugibus. Ubi spectāculī tempus
vēnit eōque[10] conversae[11] mentēs[12] cum oculīs erant, tum sīgnō
datō iuvenēs Rōmānī discurrunt, virginēs rapiunt.[13]
Haec[14] fuit statim causa bellī. Sabīnī enim ob[15] virginēs raptās
ARMILLA [15] bellum adversus Rōmānōs sūmpsērunt,[16] et cum
Rōmae[17] appropinquārent, Tarpēiam virginem nactī
sunt,[18] quae aquam forte[19] extrā moenia petītum[20]
ierat. Hūius pater Rōmānae praeerat arcī. Titus
Tatius, Sabīnōrum dux, Tarpēiae optiōnem mūneris
[20] dedit, sī exercitum suum in Capitōlium
perdūxisset.[1] Illa petiit quod[2] Sabīnī in sinistrīs manibus[3] gererent,[4]
vidēlicet aureōs ānulōs et armillās. Quibus dolōsē prōmissīs,
DEATH OF TARPĒIA Tarpēia Sabīnōs in arcem perdūxit, ubi Tatius
scūtīs[5] eam obruī iussit; nam et[6] ea in laevīs[7]
[25] habuerant.[8] Sīc impia prōditiō celerī poenā[5] vindicāta
est.
Deinde Rōmulus ad certāmen prōcessit, et in
eō locō, ubi nunc Rōmānum Forum[9] est, pūgnam
cōnseruit. Prīmō[10] impetū vir inter[11] Rōmānōs īnsīgnis, nōmine[12]
[30] Hostīlius, fortissimē dīmicāns cecidit; cūius interitū[13] cōnsternātī
Rōmānī fugere coepērunt. Iam Sabīnī clāmitābant: “Vīcimus
perfidōs hospites,[14] imbellēs hostēs. Nunc sciunt longē[15] aliud
esse virginēs rapere,[16] aliud pūgnāre[16] cum virīs.” Tunc Rōmulus,
arma ad caelum tollēns, Iovī aedem[17] vōvit, et exercitus seu forte
[35] seu dīvīnitus restitit.[18] Itaque proelium redintegrātur; sed raptae
mulierēs crīnibus[19] passīs ausae sunt sē inter tēla volantia īnferre
et hinc patrēs, hinc virōs ōrantēs,[20] pācem conciliārunt.
Rōmulus, foedere[21] cum Tatiō īctō, et Sabīnōs in urbem recēpit
et rēgnum[1] cum Tatiō sociāvit. Vērum haud ita multō post,
[40] occīsō[2] Tatiō, ad Rōmulum potentātus omnis recidit.[3] Centum
deinde ex seniōribus ēlēgit, quōrum cōnsiliō[4] omnia ageret,[5] quōs
senātōrēs nōmināvit propter senectūtem. Trēs equitum[6] centuriās
cōnstituit, populum in trīgintā cūriās distribuit. Hīs ita
ōrdinātīs, cum[7] ad[8] exercitum lūstrandum cōntiōnem in campō[9] ad