LETTER 476

CHARLES LAMB TO B.W. PROCTER

February 2, 1829.

Facundissime Poeta! quanquam istiusmodi epitheta oratoribus potiùs quam poetis attinere facilè scio—tamen, facundissime!

Commoratur nobiscum jamdiu, in agro Enfeldiense, scilicet, leguleius futurus, illustrissimus Martinus Burneius, otium agens, negotia nominalia, et officinam clientum vacuam, paululum fugiens. Orat, implorat te—nempe, Martinus—ut si (quòd Dii faciant) fortè fortunâ, absente ipso, advenerit tardus cliens, eum certiorem feceris per literas hûc missas. Intelligisne? an me Anglicè et barbarice ad te hominem perdoctum scribere oportet?

Si status de franco tenemento datur avo, et in codem facto si mediate vel immediate datur haeredibus vel haeredibus corporis dicti avi, postrema, haec verba sunt Limitations, non Perquisitionis.

Dixi.

CARLAGNULUS.

[Mr. Stephen Gwynn has made the following translation for me:—

"Most eloquent Poet: though I know well such epithet befits orators rather than poets—and yet, Most eloquent!