page 40 [Footnote 215]

Jumiège

Jumièges [Footnote 248]

possessionem

possessionum [Footnote 259]

Her Majesty’s Geological Snrvey.

Her Majesty’s Geological Survey. (Advertisements)

[*] Transcriber's Note: Several corrections to Note K have been made based on reference to the original source (Historia Eliensis, lib. sec.). These corrections include a stretch of missing words, without which the passage does not make sense. For those interested, the uncorrected Note K as originally printed in this book is reproduced below:

109. “Quod monachi Elyensis clementiam regis adierunt et de atrocitate itineris exercitus et equorum ejus.

“Monachi igitur de Ely cognoscentes mala quæ in regno fiebant et in ecclesiarum rebus pervasionem fieri et diminutionem ab extermina (externa; E) gente graviter doluerunt, magnificentiam templi Domini reminiscentes, et loci sancti sibi tale discrimen imminere veriti sunt, fientes unanimiter auxilium de cœlo et suæ in æternum patrocinantis Christi sponsæ dilectæ Ætheldredæ præsidium adesse poscebant. Et divina inspirante clementia salubre demum ineuntes consilium ad regem mittere constituunt, illius flagitare misericordiam et pacem. Invaluerat enim fames ut supra retulimus, per totam regionem atque istic innumeris milibus hostilis collegii etiam horrea servata Egypti tautam inopiam non supplerent. Nam (deest) reliquiæ ciborum in loco jam fuerant exaustæ, eo quod septimus erat annus ex quo seditionem adversus novum regem commoverunt, frumenti copia sufficere nulla diu poterat, furto enim vel rapto vesci monachorum ordini minime licuit. Et convocatis ad se primoribus qui urbem et aquarum exitus muniunt, ipsos inde eorum abnuant. His territi mox verbis, piguit eos gravissimi incepti ejus felicem exitum tum nequaquam sperant, prælia existimantes levia si his malis conferatur. Urgebat eos fames valida, intus pavor angebat nimius, nec ad comportandum rapinas egredi nisi in manu valida audebant, enses Normanorum plus omni periculo metuentes. Et arepto itinere in Warewich vico famoso reverenter regem cum debita supplicatione monachi requirunt, se suaque omnia ejus clementiæ commendantes. Stetit itaque abbas Elyensis Thurstanus cum suis monachis coram rege magno Willelmo, orans et deprecans per misericordiam Dei ut averteret iram furoris sui ab eis et a civitate sua, spondens per omnia deinceps fidele obsequium, et consistente satraparum caterva, optimum reputavit dicens, ‘majestatem illius tolerare supra se, cum jus regni a Deo sit illi concessum. Verum et is dignanter (dignatur) eis attendat, finem laborum suorum haud dubitanter assequi posse, et ingressum insulæ citius optinere proponit; si tantum pro Deo et suæ animæ salute praedia et bona per suo de loco abstraca restitui faceret.’ Et spopondit rex.”