[7] H. C. Oc., v, p. 371.

[8] “Sed antequam ad reliqua perveniamus, de his praetermittere non debemus qui, pro amore sanctissimae expeditionis, per ignota et longissima aequora Mediterranei et Oceani navigare non dubitaverunt. Etenim Angli, audito nomine ultionis Domini in eos qui terram Nativitatis Iesu Christi et apostolorum eius indigne occupaverant, ingressi mare Anglicum, et circinata Hispania, transfretantes per mare Oceanum, atque sic Mediterraneum mare sulcantes, portum Antiochiae atque civitatem Laodiciae, antequam exercitus noster per terram illuc veniret, laboriose obtinuerunt. Profuerunt nobis eo tempore tam istorum naves, quam et Genuensium. Habebamus enim ad obsidionem, per istas naves et per securitatem eorum, commercia a Cypro insula et a reliquis insulis. Quippe hae naves quotidie discurrebant per mare, et ob ea Graecorum naves securae erant, quia Sarraceni eis incurrere formidabant. Quum vero Angli illi vidissent exercitum proficisci in Iherusalem, et robor suarum navium a longinquitate temporis imminutum, quippe quum usque ad triginta in principio naves habuissent, modo vix decem vel novem habere poterant, alii dimissis navibus suis et expositis, alii autem incensis, nobiscum iter acceleraverunt.” H. C. Oc., iii, pp. 290-291.

[9] “Civis quidam noster, Brunus nomine, … cum Anglorum navibus ad ipsam usque pervenit Antiochiam.” Kreuzzugsbriefe, p. 165. The letter contains a number of chronological data, from which it is clear that Bruno set out from Italy in 1097 and that he arrived in Syria shortly before 5 March 1098. Hagenmeyer reasons plausibly that he landed at Port St. Simeon on 4 March 1098.

[10] Kreuzzugsbriefe, p. 177.

[11] Grandson of Edmund Ironside, and claimant to the English throne upon the death of Harold in 1066.

[12] Ordericus, iv, pp. 70-71.

[13] G. R., ii, p. 310; cf. p. 449. Davis—who by a slip of the pen names him Baldwin—places this Robert among the native Englishmen who joined Robert Curthose at Laodicea. Normans and Angevins, p. 100. But William of Malmesbury, who is the sole authority, makes no mention of him before the siege of Ramleh. Freeman is more careful. William Rufus, ii, p. 122.

[14] “Normanniae comes ea tempore [i.e., in tertio mense obsidionis] aberat.” H. C. Oc., iii, p. 243.

[15] “Abscesserant interea ex castris, exosi taedia, comites, Blesensis in Cyliciam, Laodiciam Normannus; Blesensis Tharsum ob remedium egestatis, Normannus ad Anglos spe dominationis. Angli ea tempestate Laodiciam tenebant, missi ab imperatore tutela; cuius fines vagus populabatur exercitus, ipsam quoque cum violentia irrumpere tentantes. In hac formidine Angli assertorem vocant praescriptum comitem, consilium fidele ac prudens. Fidei fuit fidelem domino suo virum, cui se manciparent, asciscere; iugo Normannico se subtraxerant, denuo subdunt, hoc prudentiae: gentis illius fidem experti et munera, facile redeunt unde exierant. Igitur Normannus comes, ingressus Laodiciam, somno vacabat et otio; nec inutilis tamen, dum opulentiam nactus, aliis indigentibus large erogabat: quoniam conserva Cyprus baccho, cerere, et multo pecore abundans Laodiciam repleverat, quippe indigentem, vicinam, Christicolam et quasi collacteam: ipsa namque una in littore Syro et Christum colebat, et Alexio serviebat. Sed nec sic excusato otio, praedictus comes frustra semel atque iterum ad castra revocatur; tertio, sub anathemate accitus, redit invitus: difficilem enim habebat transitum commeatio, quam comiti ministrare Laodicia veniens debebat.” H. C. Oc., iii, p. 649.

[16] Ibid., iv, p. 254.