ז. ועתה לנך אזנך אלהים מלך הכבוד ענה עבדיך תלמידי זקן טוב תן לו ארך יומים ורצון וברכה תעטרהו

Latin Translation.

Josephus Mezzofanti.

1. Nomen tuum, Emanuel, nomen bonum, sicut oleum effusum, propterea excurrerunt adolescentes, et dilexerunt te. Et senes ipsi quoque quæsierunt sapientiam labiorum tuorum,

2. Quam speciosi fuerunt in insulis pedes tui, evangelizans predicator! prædicans pacem, evangelizans bonum, prædicans salutem!

3. Luxfulsit in terra nostra, quando venisti ab oriente: ex eo tempore magnificasti lætitiam et multiplicasti scientiam, et eruditionem dedisti omnibus quærentibus intelligentiam; et lumen vultus Domini in omnibus operibus tuis viderunt oculi nostri.

4. Ecce hodie innovas te sicut aquila, ut intres in habitacula Domini: et post quinquaginta annos profers adhuc panem et vinum, sacerdos Dei Altissimi, sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedec.

5. Venite exultemus Domino, jubilemus petræ salutis nostræ; quia segregavit senem bonum sanctum sibi, ut accederet ad eum, ut fungeretur sacerdotio, ut ovaret ante faciem ejus, ut propitiaret super nos.

6. Dedisti Domine Emanueli gratiam et gloriam, quia ambulavit in integritate, docuit sapientiam, et operatus est justitiam.