quod nolit rex ipse velit iubeatque coactus

in partem mihi regna dari. contingat in uno 315

privati fugisse modum crimenque tyranni.”

Talibus adclamat dictis infame nocentum

concilium, qui perpetuis crevere rapinis

et quos una facit Rufino causa sodales,

inlicitum duxisse nihil; funesta tacere 320

nexus amicitiae. iamiam conubia laeti

despondent aliena sibi frustraque vicissim

promittunt, quae quisque petat, quas devoret urbes.