condicio. virtute decet, non sanguine niti. 220

maior et utilior fato coniuncta potenti,

vile latens virtus. quid enim? submersa tenebris

proderit obscuro veluti sine remige puppis

vel lyra quae reticet vel qui non tenditur arcus.

“Hanc tamen haud quisquam, qui non agnoverit ante 225

semet et incertos animi placaverit aestus,

inveniet; longis illuc ambagibus itur.

disce orbi, quod quisque sibi. cum conderet artus

nostros, aetheriis miscens terrena, Prometheus,