nunc gaudet, nunc maesta dolet satiataque rursus
exoritur caesaque redit pollentius hydra.
“Hos igitur potuit si quis sedare tumultus, 255
inconcussa dabit purae sacraria menti.
tu licet extremos late dominere per Indos,
te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent:
si metuis, si prava cupis, si duceris ira,
servitii patiere iugum; tolerabis iniquas 260
interius leges. tunc omnia iure tenebis,
cum poteris rex esse tui. proclivior usus