“Quem, precor, ad finem laribus seiuncta potestas

exulat imperiumque suis a sedibus errat?

cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen

neglecto squalent senio? nec creditur orbis 410

illinc posse regi? medium non deserit umquam

caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.

segnius an veteres Histrum Rhenumque tenebant,

qui nostram coluere domum? leviusve timebant

Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus 415

hinc peteret pacemque mea speraret ab arce?