cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,

atque Augusta soror fratri praeberet ovanti

militis obsequium; sic illum dura parentis

instituit pietas in se vel pignora parci 555

quique neget nato, procerum quod praestat honori.

haec sibi curva[40] senum maturaque comprobat aetas

idque inter veteris speciem praesentis et aulae

iudicat: hunc civem, dominos venisse priores.

Conspicuas tum flore genas, diademate crinem 560

membraque gemmato trabeae viridantia cinctu