non nisi calcatis loricam ponere rostris.

o rerum fatique vices! qui foeda parabat

Romanas ad stupra nurus, sua pignora vidit

coniugibus permixta trahi; qui mente profundas 85

hauserat urbis opes, ultro victoribus ipse

praeda fuit; nostri quondam qui militis auro

adgressus temptare fidem, desertus ab omni

gente sua manibusque redit truncatus et armis.

Hoc quoque, quod veniam leti valuere mereri, 90

si positis pendas odiis, ignoscere pulchrum