quae diversa procul tuto trans aequora vires

exercere dabant: currus regumque catenae

inter abundantis fati ludibria ductae. 110

at vero Italiam quotiens circumstetit atrox

tempestas ipsumque caput laesura pependit,

non illis vani ratio ventosa furoris,

sed graviter spectata salus ductorque placebat,

non qui praecipiti traheret semel omnia casu, 115

sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum

consilio momenta regens, nec tristibus impar