communi pro luce decet: succurrere velis, 275
exhaurire fretum, varios aptare rudentes
omnibus et docti iussis parere magistri.
non, si perfidia nacti penetrabile tempus
inrupere Getae, nostras dum Raetia vires
occupat atque alio desudant Marte cohortes, 280
idcirco spes omnis abit. mirabile posset
esse mihi, si fraude nova vel calle reperto
barbarus ignotas invaderet inscius Alpes;
nunc vero geminis clades repetita tyrannis